![]() ![]() Ab illis vero nihil tale dicitur quid sequatur: sed simpliciter elementa pro litteris accipiuntur. Ab his quippe elementis postquam venerit temporis plenitudo redimimur, et ad majora gradientes adoptionem recipimus filiorum. Sed ex eo quod addidit, secundum traditionem hominum, et inanem deceptionem, ostendit non eadem elementa ad Colossenses et ad Galatas nominari. Econtrario nobis objici potest, quod ad Colossenses Paulus apostolus scribens, elementa mundi alia nuncuparit: Videte, dicens, ne quis vos depraedetur per philosophiam, et inanem deceptionem, secundum traditionem hominum: secundum elementa mundi, et non secundum Christum. Denique ad eos qui jam deberent esse perfecti, et veritate neglecta, adhuc disciplinarum principiis inhaerebant, scribit in Epistola ad Hebraeos Apostolus: Etenim cum deberetis esse magistri propter tempus, rursum necesse habetis ut doceamini quae sint elementa principii sermonum Dei. ![]() Alii elementa mundi, Legem interpretantur Moysi et eloquia prophetarum: quod per haec quasi initia et exordia litterarum, Dei timorem, qui sapientiae principium est, suscipiamus. Elementa mundi coelum et terram, et ea quae intra haec sunt, plerique appellata putant, quod videlicet solem, lunam, maria, silvarum, et montium deos, et sapientes Graeciae et Barbarae nationes, Romanique, omnium superstitionum sentina, venerentur: quibus cum Christus venerit, liberamur, intelligentes ea creatures esse, non numina. Nonnulli eos esse angelos arbitrantur, qui quantor mundi elementis praesideant: terrae videlicet, aquae, igni, et aeri: et necesse esse, ut priusquam quis credat in Christo, illis arbitris gubernetur. Ita et nos, cum essemus parvuli, sub elementia hujus mundi eramus servientes.Įlementa mundi, eosdem quos supra tutores et actores dixerat, appellavit, quod sub ipsis primum praesidibus constituti, quia necdum Dei Filii capere ad nos poteramus adventum, erudiebamur in medio.
0 Comments
Leave a Reply. |